라틴어 문장 검색

Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.4)
Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:15)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
Admonui quotiens
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 99)
- quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit Herophile, Phyto Graia quod admonuit, quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes portarat sicco pertuleratque sinu - haec fore dixerunt belli mala signa cometen, multus ut in terras deplueretque lapis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 534)
nam cura nouatur, cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae58)
admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:2)
enimvero deorum ira admonuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 395:1)
id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est putet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 36:4)
amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 192:1)
nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, decem Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 415:1)
dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 547:1)
admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 562:1)
aventini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent, ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam virtutem populi Romani esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 675:2)
"Quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION