라틴어 문장 검색

et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장18)
et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장21)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장49)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장85)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장73)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장74)
Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장37)
Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장8)
Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장10)
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장6)
Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장20)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION