라틴어 문장 검색

et contra senes cogita facile tolerare ieiunium, quasi extincto in ipsis calore qui nutrimentis recreari solet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:2)
Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:3)
Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:4)
Cum enim cibus non squalidus siccitate sed humoris temperie mollis ventri inferendus sit, necesse est eandem viam ambobus patere, ut cibus potu temperatus per stomachum in ventrem condatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 8:3)
Nullius enim rei fit aliquando putredo, nisi calor humorque convenerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 17:2)
Calor autem si temperatus sit et modicus, nutrit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:1)
Ergo de corporibus enectis sol, ut maioris caloris, haurit humorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:3)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
Ergo nec luna propter summissiorem calorem diffundit humores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:1)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:1)
calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:1)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION