라틴어 문장 검색

" Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir?
(불가타 성경, 아모스서, 9장7)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)
Ego eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
(불가타 성경, 미카서, 6장4)
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia.
(불가타 성경, 미카서, 7장15)
Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
(불가타 성경, 나훔서, 3장9)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere.
(불가타 성경, 하까이서, 2장5)
"Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장10)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장11)
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장2)
Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장18)
Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장19)
Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장16)
Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION