라틴어 문장 검색

nulla serenum umbra turbabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:5)
Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:4)
turbantur maria, cum quieverunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:3)
Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:7)
quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:22)
in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:4)
haec nec turbari nec eripi potest :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:3)
Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:5)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa de- libare voluisti ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:4)
in qua non aliquid turbatum est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:3)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
frivolis turbamur et inanibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:3)
Supervacuum est in praesentia ostendere non sine aliquo custode tantum opus stare nec hunc siderum coetum discursumque fortuiti impetus esse, et quae casus incitat saepe turbari et cito arietare, hanc inoffensarn velocitatem procedere aeternae legis imperio tantum rerum terra marique gestantem, tantum clarissimorum luminum et ex disposito relucentium ;
(세네카, De Providentia, book 1 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION