라틴어 문장 검색

interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 177:2)
qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios celabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 65:2)
Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus videbatur, Syracusas rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 300:1)
in huius silvae medio ferme spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 575:3)
additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:1)
Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 195:1)
uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos quos peltastas vocant loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut, si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 403:1)
non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi quam ad agendam fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 352:1)
dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:3)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
primo urbis magnitudo capacior patientiorque talium malorum ea celavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 92:2)
raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:1)
ne quis reciperet celaret ope ulla iuvaret fugientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 184:2)
dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 213:1)
cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION