라틴어 문장 검색

quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장4)
itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장26)
tunc vulnera manant, quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo solvitur et tenues venarum laxat hiatus, incertique labant undarum e frigore gressus, procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo seu Boreae furiis putri seu robore quercus caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권238)
sed 'cingunt' quasi circumdant, ut cingique urbem obsidione videret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 412)
nam si 'procubuisse' iacuisse accipias, contrarium est quod dicit 'ludere pendentes pueros'. quod si 'procubuisse' ut cum fetu concolor albo procubuit accipiamus, intellegere debemus 'pendentes' desiderio alimoniae suspensos vel intentos, ut pendetque iterum narrantis ab ore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6312)

SEARCH

MENU NAVIGATION