라틴어 문장 검색

Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 12:3)
Bene ergo se habet poeticae tubae cultus omnia quae in hac re eveniunt conprehendens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:6)
— Et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 47:1)
Veniebam, inquit, sed nox me conprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:5)
Nunc, cum Fortuna secundis Mecum rebus agat, superique ad summa vocantes, Tentamur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:10)
- Nec foedera prisci Sunt tentata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:31)
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:2)
Mundi iubeo tentare recessus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:3)
Semper in externis populo communia vestro Massiliam bellis testatur fata tulisse, Comprensa est Latiis quaecunque annalibus aetas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:4)
Si coelicolis furor arma dedisset, Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes, Non tamen auderet pietas humana vel armis Vel votis prodesse Iovi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:8)
nunc aries suspenso fortior ictu Incussus densi compagem solvere muri Tentat, et impositis unum subducere saxis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:47)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)
Sed Graiis habiles pugnamque lacessere pinus Et tentare fugam, nec longo frangere gyro Cursum, nec tarde flectenti cedere clavo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:21)
Tunc, quaecumque ratis tentavit robora Bruti, Ictu victa suo percussae capta cohaesit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION