라틴어 문장 검색

cui si exanimis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi ac si me in comitio vel inter rostra contionante ad sophos meum non modo lati clavi sed tribulium quoque fragor concitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:3)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
cum precatu deum placas, eundem non modo amicis sed ignotis quoque concilias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:2)
igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:5)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique conciliata redit dubitataque sidera cernit Gallicus, es caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici1)
Lucani proprium diem frequentet, quisquis collibus Isthmiae Diones docto pectora concitatus oestro pendentis bibit ungulae liquorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam1)
nec tantum Roma iugales conciliare toros festasque accendere taedas fertilis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 29)
Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, poem pr2)
bibe talia pronis auribus, haec certent tibi conciliare propinqui, haec iterent comites praecepta senesque paterni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii17)
at hinc teneros caveae dissensus ephebos concitat, exclusaeque exspectant praemia matres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권139)
casta matrem cinxere corona Argolides, pars virginibus circum undique fusae foedera conciliant nova solanturque timorem, ibant insignes vultuque habituque verendo candida purpureum fusae super ora pudorem deiectaeque genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권77)
huic et patria de sede volentes advenere viri, seu quos movet exsul et haesit tristibus aucta fides, seu quis mutare potentes praecipuum, multi, melior quos causa querenti conciliat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권33)
"at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses Sidonii, sed magna sinu Natura soluto, ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu, sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris concilies, et quae populis proferre parabas, me doceas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권142)

SEARCH

MENU NAVIGATION