라틴어 문장 검색

Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장31)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장3)
sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, verendum est, ne, si quid tunc moverimus, fiat aliquid asperius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장23)
Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장18)
si venae non aequalibus intervallis moventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장30)
Nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장58)
Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si moverat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장10)
si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum vomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장11)
si non liberaverat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장13)
siquidem ea quoque adsumpta calorem movent, qui horrorem non admittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장19)
At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde vacuo tempore et moveri aliquid et post unctionem cibo uti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장3)
Per haec enim similiaque corpus agitandum est, ut moveatur ex eo statu, quo detinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장10)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장6)
haec enim cum conburuntur, odorem foedum movent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION