라틴어 문장 검색

his et talibus auctoribus usi confirmant causam rebus a diis inmortalibus iudicatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:1)
fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:5)
cuius contentionis cum tanta vis sit, si gemitus in dolore ad confirmandum animum valebit, utemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:3)
cum vero parentibus redditi, dein magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura ipsa cedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:5)
nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 47:4)
Quae quidem Compositio & resolutio abunde confirmatur ex Mechanica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:3)
Hactenus principia tradidi a Mathematicis recepta & experientia multiplici confirmata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:1)
verum ob dignitatem Problematis & usum ejus in sequentibus, non pigebit casus caeteros demonstratione confirmare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 5:2)
Lucem successive propagari & spatio quasi decem minutorum primorum a Sole ad Terram venire, jam constat per Phaenomena Satellitum Jovis, Observationibus diversorum Astronomorum confirmata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:2)
Confirmatur id ex tremoribus quos excitant in corporibus objectis, si modò vehementes sint & graves, quales sunt soni Tympanorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:7)
Confirmatur etiam ex velocitate sonorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:10)
Atque haec ita se habere confirmatur ex Observationibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:11)
Confirmatur etiam propinquitas Cometarum ex luce capitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:1)
Idem verò quam maximè confirmatur ex Caudis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:4)
Congruunt igitur observationes tam mense Novembri, quam mensibus tribus subsequentibus cum motu Cometae circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ, atque adeo hanc esse veram hujus Cometae Trajectoriam confirmant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION