라틴어 문장 검색

ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:1)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:3)
infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 115:2)
priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:3)
ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 146:1)
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:2)
nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 72:2)
vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:2)
et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:1)
Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam silentio confiteri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 155:3)
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:2)
interim aliquid indulgendum esse confiteor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 211:3)
ego autem confiteor, hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel universis vel interim singulis opportune posse subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 225:1)
potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION