라틴어 문장 검색

iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:2)
principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 3:1)
ipse dictator, post quam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod convenerat dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 148:1)
quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:2)
armati locis patentibus congregantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 273:2)
omnia, velut forte congregata turba, vasta ac temeraria esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 615:2)
consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et triumviros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 62:1)
haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 245:1)
ad quaerendam opprimendamque M'. Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios . . . , alios iam congregatos pugnando vicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 440:1)
at non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 32:1)
Aetoli circa Chalcioecon - Minervae aereum est templum - congregati caeduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 437:3)
utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 299:1)
Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 503:1)
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 339:1)
deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedaemonios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 373:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION