라틴어 문장 검색

Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 89:1)
Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium ;
(세네카, 행복론, Liber II 2:1)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit.
(세네카, 행복론, Liber II 20:1)
Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:2)
si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.
(세네카, 행복론, Liber II 111:3)
Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
(세네카, 행복론, Liber III 10:1)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.
(세네카, 행복론, Liber III 72:1)
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ?
(세네카, 행복론, Liber III 77:1)
Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam in quod operas locavit, sic servus :
(세네카, 행복론, Liber III 95:2)
Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse ;
(세네카, 행복론, Liber III 111:1)
quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ;
(세네카, 행복론, Liber IV 38:2)
tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 39:2)
Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare.
(세네카, 행복론, Liber IV 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION