라틴어 문장 검색

nam siquid in Flacco viri est, non feret adsiduas potiori te dare noctes et quaeret iratus parem nec semel offensi cedet constantia formae, si certus intrarit dolor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 153)
quanto constantior isdem in vitiis, tanto levius miser ac prior illo qui iam contento, iam laxo fune laborat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.10)
sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 28:1)
sive iam erit habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus, incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 20:3)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:2)
Per constantem partis duxit ordinem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 368:1)
illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:3)
miror, quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 157:3)
somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat et constantia, utique si auctoritas subest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 302:3)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장5)
Illius facilitas, huius constantia laudabatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장6)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION