라틴어 문장 검색

Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 13:1)
Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Servilio Servilianus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 27:1)
Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:2)
Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 31:1)
sed postea in honorem Iulii Caesaris Dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius appellatus est, quod hoc mense a.d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:2)
Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingent­esimo sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:4)
Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:5)
imperativae sunt quas consules vel praetores pro arbitrio potestatis indicunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:3)
Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:2)
Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:3)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:2)
Marcus, inquit, Otacilius Pitholaus, cum Caninius Revilus uno tantum die consul fuisset, dixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:2)
Ante flamines, nunc consules diales fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:3)
Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION