라틴어 문장 검색

Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 55장5)
Naturales vero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium47)
nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium55)
at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea vero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium61)
aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter aviditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium91)
si profluvio laborat, continendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium165)
modo plus iusto, modo non amplius adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장10)
Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장5)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장36)
Si quis itaque hoc parum valet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장38)
Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장40)
Perclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장6)
cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장41)
Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION