라틴어 문장 검색

calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:3)
imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:3)
impositam super uentrem habere cum cerato rutam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:7)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
sinapi super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:3)
Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:39)
quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:2)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)
ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:4)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:4)
Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION