라틴어 문장 검색

delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 339:1)
regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 351:1)
itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum - ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi - exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 44:1)
optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 228:1)
Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 421:1)
qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri, indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 436:2)
neque eum de quo agitur probare eos posse, non modo semper, ex quo coeperint, sed ne diu quidem possedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 708:1)
neutra res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 402:3)
sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 629:1)
illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 646:1)
epirotis Ambraciam placebat aggredi, quae tum contribuerat se Aetolis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 37:2)
et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 413:1)
omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 746:3)
xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 289:1)
priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION