라틴어 문장 검색

intrat, et huc illuc temerarius errat adulter et praefert cautas subsequiturque manus, venerat ad strati captata cubilia lecti et felix prima sorte futurus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권217)
"valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권513)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis, at simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권87)
Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:12)
An quae per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:36)
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:6)
"aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:3)
Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:2)
Mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:3)
duxque gregis dixit fit Iuppiter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:16)
Illum ruricolae, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:8)
Mox ubi pollicita est, "quo sit fiducia maior muneris huius" ait, "qui vestri maximus aevo est dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:7)
lanigeris gregibus balatus dantibus aegros sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:6)
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION