라틴어 문장 검색

Cum sint diuersi merito meritique resultet Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:5)
Nec mirum si leticie par gracia cunctos Expectat, quibus una datur pro munere uita, In quibus ipse Deus est omnibus omnia, donum Et donans, uni dans plurima, pluribus unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:6)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem Visitat et querit languoris semina, temptat Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi Caute disquirens, cuius uestigia tandem Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:4)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
Dum noua queque uidet, miratur ad omnia, gaudet In cunctis, nouitas noua rerum gaudia gingnit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:19)
Singula dum Fronesis miratur et omnia temptat Vestigare sue racionis legibus, illam Asistens matrona monet, ne sompniet illic Humanas leges mundanaque federa, cursus Nature nostrasque uices, ubi nulla potestas Illius, sed cuncta silent decreta, pauescunt Leges, iura stupent, ubi regnat sola uoluntas Artificis summi, que uult a canone nostro Excipiens, ubi iura pauent et regula cedit Artifici, canonque silet, dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:31)
sed cuncta stupet que nuncius offert In speculo uisus, ubi nil mortale, caducum, Defficiens, terrestre micat, solumque refulget Eternum, celeste, manens, immobile, certum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:8)
Hec mirata diu Fronesis multumque retractans Singula, que uisus pregustat, freta sororum Ducatu, summi regis conscendit in arcem Qua residet rex ipse poli, qui cuncta cohercet Legibus imperii, qui numine numina celi Constringit, cuius nutu celestia nutant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:1)
ne mens sic omnibus assit Quod nulli, sic cuncta probet quod singula perdat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:9)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps, Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum Excipit et cunctos fati ludibria ferre Cogit et in uarios homines descendere casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:22)
sic cuncta uicissim Turbo rapit uariatque uices Fortuna uolutans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:28)
Jam perfectus erat in cunctis celicus ille Et diuinus homo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION