라틴어 문장 검색

haec per acta magis equidem crediderim - et ita pars maior auctores sunt - quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 33:1)
neminem equidem timeo praeter deos immortales;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 417:1)
equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 12:1)
equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 17:1)
nullius equidem invideo honori, patres conscripti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 591:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 613:1)
equidem adhuc qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse non invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 620:3)
in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 703:2)
equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 156:1)
haec omnia pacis equidem signa esse iudico non belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 287:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 78:1)
equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:3)
"equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 454:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION