라틴어 문장 검색

exercitatio artem paravit, ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 2:1)
nec maior apud Chattos peditum laus quam Tencteris equitum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 2:2)
vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)
sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
admiratione te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 2:1)
dum vigebat aetas militari laude apud Germanias floruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장10)
dilatae voluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장2)
augebat famam ipsius Titi ingenium quantaecumque fortunae capax, decor oris cum quadam maiestate, prosperae Vespasiani res, praesaga responsa, et inclinatis ad credendum animis loco ominum etiam fortuita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장4)
simul Othonem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter se probris quam laudibus stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장10)
tulere corpus praetoriae cohortes cum laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장12)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
vocata contione virtutem militum laudibus cumulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장6)
a contumelia quam a laude propius fuerit post Vitellium eligi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장6)
ipse Vespasianus adire, hortari, bonos laude, segnis exemplo incitare saepius quam coercere, vitia magis amicorum quam virtutes dissimulans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장4)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION