라틴어 문장 검색

Nihil nos delectaris?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:3)
Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:10)
Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:10)
Non delectavit me tam curiosum principium timuique, ne in contu bernium recepissem Ascylti parem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:8)
Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:12)
ergo me derisit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:14)
Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:4)
Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:9)
Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:1)
Vilis servus habet regni bona, cellaque capti deridet Vestam Romuleamque casam.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:3)
Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.1)
Sed si libuerit aliquid interponere, Dictorum sensus ut delectet varietas, Bonas in partes, lector, accipias velim, Ita si rependet illi brevitas gratiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.5)
Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Hac derideri fabula merito potest, Qui sine virtute vanas exercet minas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.10)
Quod sensit simul Derisor potius quam deridendus senex, Arcum retensum posuit in media via:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, De lusu et severitate.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION