라틴어 문장 검색

non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:4)
Quae deinde ista suae publicaeque condicionis oblivio est ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:5)
in quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:5)
" Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:9)
Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur, ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 40:1)
est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 9:1)
Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 50:1)
Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:3)
Dii illum male perdant animo magis quam condicione mancipium!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 90:1)
Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:1)
alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 21:2)
Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 52:1)
Adsuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi adprendendum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:2)
Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:1)
Decernatur itaque, et quo tendamus et qua, non sine perito aliquo, cui explorata sint ea, in quae procedimus, quoniam quidem non eadem hic quae in ceteris peregrinationibus condicio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION