라틴어 문장 검색

Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)
ibo intro, ut id quod alius condivit cocus, ego nunc vicissim ut alio pacto condiam, quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8128)
cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 6:9)
Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.22)
Nil prodest si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de personis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:10)
Ideo peccamus, quia de partibus vitae omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:5)
ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatius vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus pro 'ait se dignis paratum esse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3775)
nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:1)
Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum paratumque acceperat decem adiectis, quadraginta navium classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus naves prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte copiarum hostis occurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION