라틴어 문장 검색

sine translatione vero Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 265:1)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:3)
tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra pectus vetant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 259:4)
togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:1)
duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 318:3)
Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장8)
Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장23)
In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장7)
Neque in eo tam aspero negotio Marius territus aut magis quam antea demisso animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam familiarissimis parauerat, uagari passim ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissimi obstiterant, invadere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장1)
Postremo hoc in pectus tuum demitte, numquam populum Romanum beneficiis victum esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장14)
In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:6)
Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 1:2)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION