라틴어 문장 검색

Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun- ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:2)
nam sunt et in animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat asperneturque contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:6)
et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:3)
habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:4)
ut, si qui dentes et pubertatem natura dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant non constare natura, non intellegat ea quae ecferant aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea quae ex his efferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:2)
inde Fides leviter posita et convexa videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:3)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 134:1)
genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leviterque eminentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:4)
deinde in ore sita lingua est finita dentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:3)
ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit oris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:4)
itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus is quae ad nervos resonant in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:5)
tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:3)
Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION