라틴어 문장 검색

quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 517:1)
solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum - hortus erat posticis aedium partibus - pervenerunt, consilium inquit adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani quam umquam fuimus futuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 93:1)
sed te deterreri sine potius quam illic vinci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 105:2)
indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 582:1)
utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 656:1)
iam hoc ut sibi liceret impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 42:1)
facile res impetrata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 304:1)
nec illi primo statim creati nudare quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios qui de foedere antique renovando agerent missos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 350:1)
et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 415:2)
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos proditionibus praesidiorum Siculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 498:2)
vos inquit eam deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 178:2)
facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvii durior sententia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 205:2)
quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 241:1)
id non impetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 293:1)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION