라틴어 문장 검색

Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Exercet hilares facilis hortus urbanos, Et paedagogo non iubente lascivi Parere gaudent vilico capillati, Et delicatus opere fruitur eunuchus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII11)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni, Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII4)
Exercet melius vinea fossa viros.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLIX Halteres2)
De Pompeiano saepe est eiecta theatro Quae duxit silvas detinuitque feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXVI Idem1)
vel 'fatis' pro malis, ut nate Iliacis exercite fatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 327)
'fatigat' vero pro exercet, sollicitat, commovet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2805)
simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, ut ioca atque seria cum humillimis exercere et quam multa ioca solent esse in epistolis et tum iuvenes agitare iocos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3066)
exercet diana choros hoc non ad conparationem pertinet, sed est poeticae descriptionis evagatio, quia chori nec personis hic nec locis congruunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4991)
solvite corde metum teucri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5624)
nate meae vires aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)

SEARCH

MENU NAVIGATION