라틴어 문장 검색

Ecce avia aut metuens divum matertera cunis exemit puerum, frontemque atque uda labella infami digito et lustralibus ante salivis expiat, urentis oculos inhibere petita;
(페르시우스, 풍자, satire 232)
digitum exere, peccas, et quid tam parvum est?
(페르시우스, 풍자, satire 556)
"eheu, baro, regustatum digito terebrare salinum contentus perages, si vivere cum Iove tendis."
(페르시우스, 풍자, satire 583)
. . immo iocari magis et circulis [ludentem] accedere, cum subito | videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:2)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:6)
Et iam non loquebatur Menelaus cum |Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:8)
Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:9)
Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
Mox digitis gubernantibus vocem Si non fastidis inquit femi nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:2)
Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:5)
Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:26)
. . Infra manus meas camellam vini posuit, et cum digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in vinum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:24)
Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis . . . Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat . . . Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:5)
Ille continuo exscreat Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION