라틴어 문장 검색

is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 540:2)
nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, rapidus raptori pueri subduxit pedes abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS33)
Toxilvs Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris vias, superavit aerumnis suis aerumnas Herculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 11)
ubi quamque in urbem est ingressus, ilico omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS56)
operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장71)
sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말22)
quorum ingressus persecutus de ionicis et corinthiis institutionibus supra dixi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장32)
Igitur tales ingressus eorum quia ad propositi mei rationes animadverti praeparatos, inde sumendo progredi coepi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말31)
quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장111)
nam currens identidem graece clamabat εὕρηκα εὕρηκα. Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말34)
Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장9)
ab aquario cum ingressus est in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장14)
quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장11)
digrediens pro 'cum digrederer', participium pro verbo modi coniunctivi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4921)

SEARCH

MENU NAVIGATION