라틴어 문장 검색

seu ficto potius specu quiescit collis margine, qua nemus reflexum nativam dare porticum laborans non lucum arboribus facit, sed antrum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum21)
quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:2)
edulium multa parte finita Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 11:1)
hinc agger sonat, hinc Arar resultat, hinc sese pedes atque eques reflectit stridentum et moderator essedorum, curvorum hinc chorus helciariorum responsantibus alleluia ripis ad Christum levat amnicum celeuma.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:9)
dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi, soceri tui, precibus indulsi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 2:2)
illud autem ambo, quod maius est quodque me nuper in quendam dies bonos male ferentem parabolice seu figurate dictare iussistis quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 11:2)
siquidem iniungis, ut orationem, quam 1 videor 2 ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 1:2)
perges sic melius volante saltu, si vestigia fasceata nudi per summum digiti regant citatis firmi ingressibus atque vinculorum concurrentibus ansulis reflexa ad crus per cameram catena surgat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:10)
Digreditur multum cunctata in limine mater, dum repetit monitus arcanaque murmura figit auribus et tacito dat verba novissima vultu, tunc excepta freto longe cervice reflexa abnatat et blandis adfatur litora votis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권159)
"tu nunc tela manu, nostros tu dirigis arcus nutritosque mihi scandis, Patrocle, iugales:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권258)
"tristem nosco Lycum dextramque in terga reflexum Aeoliden, umero iactantem funus onusto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권246)
cedentem Acheloius heros impetit, et librans uni sibi missile telum direxit iactus, summae qua margine parmae ima sedet galea et iuguli vitalia lucent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권228)
Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:1)
Ita cum de originibus ludorum ad circenses transiimus, inde nunc ad scaenicos ludos dirigemus a loci vitio.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:3)
Quam vana igitur, immo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversatione amittendae voluptatis optendunt nullam eius abstinentiae mentionem specialiter vel localiter in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus inseri servum dei.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION