라틴어 문장 검색

Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:2)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Fecerat eum favorabilem renovata discriminum vetus fama, notumque periculis nomen, et in procero corpore maesta et squalida senectus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 22:3)
ut se tanto discrimini eriperet orabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:3)
Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:1)
Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:2)
Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:2)
Iam hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissumque discrimen convalescendo metiri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:1)
Fuit alioqui in summo discrimine, - impune dixisse liceat - fuit nulla sua culpa, aetatis aliqua.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:2)
A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:1)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
Gratulare mihi, gratulare etiam litteris ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quantum ex salute gloriae consequentur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 3:2)
longa probat facies capitis discrimina puri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 28:3)
nec dubitem longis purgare ligonibus herbas, et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas, unde sed hoc nobis, minimum quos inter et hostem discrimen murus clausaque porta facit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 828)

SEARCH

MENU NAVIGATION