라틴어 문장 검색

Si hoc exiguo prospectu cogitatur, aestheticus sensus, poesis vel et rationis facultas significationem finemque rerum complectendi dissolvuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:3)
Non exsistunt systemata quae omnino dissolvant patefactionem ad bonum, veritatem et pulchritudinem, nec resistendi capacitatem quam Deus constanter alit imo ex hominum corde.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 263:3)
Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:5)
Hic Dei respectus erga oculos hominis nos docet, dum homo ad Eum accedit, lucem humanam in immensitate luminosa Dei non dissolvi, perinde ac si stella ab aurora absorbeatur, ita ut eo clarior fiat quo ad pristinum ignem propius accedat, sicut speculum quod splendorem replicat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:5)
Hoc in sensu fides cum spe iungitur quia, etiamsi nostrum tabernaculum hic dissolvitur, habitationem habemus aeternam quam Deus iam inchoavit in Christo, in eius corpore (cfr 2 Cor 4,16-5,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:2)
Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:2)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
"si lapis est, senio dissolvitur aut crepat ictu percussus tenui;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권139)
"luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 262)
antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo agminis innocui fato peccante tenetis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2164)
sed multi duxere dei per prospera Romam, quos colit ob meritum magnis donata triumphis, ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, Europam Libyamque tibi;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2173)
fallo, creaturam nisi doctor apostolus omnem subiectam vanis non sponte laboribus orsus periuro ingemuit miserans servire latroni:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1123)
quippe animus longe praestantior, utpote summo aethere demissus, subiectos si velit artus imperio quassare gravi iussisque severis dedere, regnanti domino vis nulla resistet.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1132)
"scimus discipulum Petrum, cum vestigia tingueret mortali trepidus pede, dextrae subsidio tuae subiecisse salum solo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.17)
Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1145)

SEARCH

MENU NAVIGATION