라틴어 문장 검색

] Ea vero quem ad modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit, qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit, qui solus effecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 121:3)
nam si, quod ipsis, qui audiunt, perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:4)
Patrimonione augendo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:12)
" Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:1)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut reflectantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:2)
Omnia autem concludenda plerumque rebus augendis vel inflammando iudice vel mitigando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:1)
qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:4)
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:1)
Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:10)
Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:1)
ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 202:3)
tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque traiectio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:3)
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:1)
vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION