라틴어 문장 검색

Caeteri vero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia divisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:6)
, Wickerus Alemanus, universi equites et pedites Christiani cum tribus millibus urbem cinxerunt, in circuitu ejus tabernacula sua extendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:3)
Sed tandem paulatim flamma suscitata, et vires undique in arida materia rapiente, tota machina combusta humi procumbens corruit cum tribus coenaculis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:5)
Quibus Dagobertus Pisanus episcopus cum omni comitatu suo longo tempore (trium mensium) in regione commoratus Laodiceae, nunc in via hac adjunctus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:8)
et triginta Arabes in fugam remittentes, usque ad portas et moenia Assur eos persecuti sunt, tres illorum in momento perimentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:12)
Et decem valentes equos mulosque tres, corpore elegantes, tibi mittemus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:6)
Baldewinus vero fugam ejus intelligens, persecutus est spatio trium dierum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:4)
Illic quidem per tres dies in gloria et laetitia requiescens, universos cives et custodes benigne super omnibus audivit, et sapienter respondit, plurimumque eos desperatos ex amissione Boemundi consolatus, ex toto civitatem vice illius suscipere contradixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:7)
Eadem nocte Baldewinus a radice montis aliquantulum remotus, paucis fixis tentoriis pernoctavit, ac parce illic epulatus, suis inibi dedit consilium ne aliqui eorum ullo modo a se dividerentur, donec omnis subsequentium peregrinorum manus conveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:13)
Tandem hac fumi et caloris nimietate unanimiter oppressae matres cum pueris, quibus virorum solamen defecerat, licet inviti, processerunt, ac statim militibus in praedam dati sunt et divisi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:11)
Proxima autem die a Bethlehem migrans, Jerusalem [0593A] reversus, curiam ac consilium suum cum omni primatu suo in palatio regis Salomonis tribus diebus ejusdem solemnitatis tenuit, honorifice quindecim diebus illic in civitate regia moram faciendo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:5)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)
Verumtamen haec conditio in omni concordia a Tankrado firmiter indicta est, ut si post annum et menses tres ab Antiochia rediret, in beneficio terras et civitates obtineret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:6)
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
Haec rex audiens, universo coetu suorum in unum convocato, ex consilio illorum exivit a Joppe, atque inter Ascalonem et Rames, tribus hebdomadibus evolutis, in planitie amplissima resedit una cum patriarcha et omni apparatu suo, ac universa domo fratris sui ducis Godefridi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION