라틴어 문장 검색

Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 4:6)
" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio.
(세네카, 행복론, Liber IV 185:1)
Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ?
(세네카, 행복론, Liber IV 187:3)
cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat.
(세네카, 행복론, Liber VI 49:2)
Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;
(세네카, 행복론, Liber VI 95:5)
Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 110:1)
Praeterea tu condicionem voti tui nosti, me tempestas occupavit portus ac praesidii dubium.
(세네카, 행복론, Liber VI 135:1)
Quaedam quorundam sub certa condicione sunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 66:5)
Quaedam eius condicionis sunt, ut effectum praestare debeant ;
(세네카, 행복론, Liber VII 75:1)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
Omnium quidem occupatorum condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, iubentur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 118:1)
nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata puniri.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 12:4)
Alia condicio est eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 43:5)
Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:2)
Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION