라틴어 문장 검색

Nam et hominis tum demum declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:1)
illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 8:3)
Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:5)
At si voles ficum quamvis non natura seram facere, tunc grossulos, prioremve fructum decutito,ita alterum edet,quem in hiemem differet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:4)
Nam mense duodecimo partum edunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:3)
quoniam ex albo saepe fuscus editur partus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:9)
Anniculae vel bimae capellae (nam utraque aetas partum edit) submitti haedum non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:1)
Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 2:3)
Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 1:2)
alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:3)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
' ut ederet socios subigi non potuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장9)
tum in specum degressus, hausta fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum edit responsa versibus compositis super rebus quas quis mente concepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장7)
et repertus cum tormentis edere conscios adigeretur, voce magna sermone patrio frustra se interrogari clamitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장6)
cautumque in posterum senatus consulto ne quis gladiatorium munus ederet cui minor quadringentorum milium res neve amphitheatrum imponeretur nisi solo firmitatis spectatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION