라틴어 문장 검색

Pol ego amico dedi cuidam operam, dum emit unguenta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 348)
Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas, hordeias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 899)
In re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 8112)
non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 24)
Nemo hinc prohibet nec vetat, quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 151)
si amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3119)
quia de illo emi virginem triginta minis, vestem, aurum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3120)
cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 18)
Tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam istic emi virginem, quod te praesente isti egi teque interprete, et aurum et vestem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 191)
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant, [in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem] vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 115)
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi, sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 276)
aut unde emisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 262)
Cur eam emit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1150)
Amatne istam quam emit de praeda?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1209)
ego miser perpuli meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1251)

SEARCH

MENU NAVIGATION