라틴어 문장 검색

iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
quod non debet, eripiendum atque exprimendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:3)
qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:3)
In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:2)
sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:1)
quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 3:2)
Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque genere praestet et genera plum sint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:8)
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:1)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:4)
Hanc nos sententiam secuti his ipsis verbis in Consolatione hoc expressimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:15)
an coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:8)
est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:4)
habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION