라틴어 문장 검색

praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:2)
transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 30:1)
postero die circa eosdem tumulos equestre proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 59:2)
supergressi tumulos qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma peditum equitumque posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 69:1)
in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 72:2)
Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 87:1)
Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur quae in laeva parte suorum fortuna esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 108:1)
Nicostratus, praetor Achaeorum, Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 164:1)
regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 165:1)
erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus . . . armaturae levis, et trecenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 170:1)
Rhodii Achaeos, lectam peditum manum, habuere, medios mixta ex pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 226:1)
neque enim plus terna milia peditum fuere et centeni ferme equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 229:1)
tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 242:1)
Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas videretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 321:1)
Claudio praeter legionem quam Q. Fabius habuerat, duo milia peditum et ducentos equites novos ut scriberet permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 526:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION