라틴어 문장 검색

Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 48:6)
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem amissamque mea virtutem voce reposco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:17)
Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas maternos luctus, hostilia busta piasti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:14)
HIC ME CAIETAM NOTAE PIETATIS ALUMNUS EREPTAM ARGOLICO QUO DEBUIT IGNE CREMAVIT.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:3)
Protinus ereptas viventi pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:4)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)
Tum vero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridae et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 72:3)
egredior, sive illud erat sine funere ferri, squalidus inmissis hirta per ora comis, illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit foedatis pulvere turpi crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo complorasse Penates, nomen et erepti saepe vocasse viri, nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque vidisset structas corpus habere rogos, et voluisse mori, monendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 345)
nullus ad amissas ibit amicus opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 97)
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 327)
erepti nobis ius habet illa loci :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 217)
illa domo nataque sua patriaque fruatur erepta haec uni sit satis esse mihi - quatenus et non est in caro coniuge felix, pars vitae tristi cetera nube vacet, vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, consumatque annos, sed diuturna, suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 511)
ponitur idcirco noster in igne labor, nec nisi pars casu flammis erepta dolove ad vos ingenii pervenit ulla mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1229)
Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:2)
Oecosystemata tropicarum silvarum biodiversitatem habent magna multiplicitate fruentem, quae plane cognosci fere non potest, sed cum silvae hae uruntur aut ad nihilum reducuntur, ut sata easdem occupent, paucis annis innumerae species amittuntur, aut eae plagae in aridas solitudines convertuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION