라틴어 문장 검색

quid est enim aliud erranti viam non monstrare, quod Athenis exsecrationibus publicis sanctum est, si hoc non est, emptorem pati ruere et per errorem in maximam fraudem incurrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 68:2)
quorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:5)
Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo iudicio stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili [in re] quodam modo nuper erravit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:1)
idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:5)
Hanc vim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione scripserunt, expositam esse aut a me posse exponi tam brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 203:1)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem , sed pueros aut adulescentulos docere conantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:5)
'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam egomet in multos iam Phormiones incidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:1)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)
Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:2)
erratis";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:2)
in quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit - pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:2)
Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 69:1)
atque illud, erras, erras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION