-
Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 4:1)
-
Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 13:1)
-
illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 3:3)
-
Properavit, opinor, et caelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos musitantibus erubescit.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 16:1)
-
In metalla damnamur.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:9)
-
Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:5)
-
non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine aut de patris semine.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:3)
-
Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 16:1)
-
Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:1)
-
Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 7:1)
-
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
-
Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:2)
-
O nos merito damnandos!
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:2)
-
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
-
Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
- (테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:5)