라틴어 문장 검색

Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:1)
Critolaum istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus huic nostro studio prodesse potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:2)
Saepe enim audivi poetam bonum neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt - sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:2)
Tum illa, quae modo Crassus commemorabat, egi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:2)
Hic Sulpicius, 'vere hercle,' inquit 'Antoni, ista commemoras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:1)
quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 204:1)
ipsam tamen istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso commemoratam] doctrinam esse non mediocrem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 204:2)
sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:5)
Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:8)
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:1)
Hinc haec recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 68:1)
Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 75:1)
sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propositum sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc [rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 80:1)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION