라틴어 문장 검색

Ita variis sermonibus vespera extenditur, et quamquam longissimus dies bene conditur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 4:5)
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권347)
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae frater, et extentas porrigit usque manus, flebat, ut amissa gemini consorte pericli, caeruleo iunctam nescius esse deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권558)
Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:4)
alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:5)
Nec finire licet tantos mihi morte dolores, sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:8)
Iactanti talia Caeneus extentum cursu missa latus eruit hasta, qua vir equo commissus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:6)
) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:14)
Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:3)
“Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:5)
Sic nobis ostenditur mundum a quadam deliberatione proficisci, haud chao casuve, et id magis eum elevat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:2)
Insuper hae consuetudines cum exerceantur, nobis sensus redditur propriae dignitatis, ad maiorem vitalem altitudinem elevamur et experiri possumus bonum esse per hunc mundum transire.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 271:3)
Omnes christianos invitamus ut hanc suae conversionis notionem patefaciant, sinentes ut vis et lumen susceptae gratiae se extendant etiam ad necessitudinem aliis cum creaturis et cum mundo qui circa est, et sublimem hanc fraternitatem suscitent cum universo creato quam sanctus Franciscus Assisiensis tam fulgido modo vixit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:5)
Elevata in caelum, est Mater et Regina totius creati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:5)
Credens Amore mutatur, cui in fide panditur et in huic Amori se aperiendo qui ei offertur, eius exsistentia ultra eum extenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION