라틴어 문장 검색

quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:5)
auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, senem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:3)
secuta quidem est ultio extinctum, sed magis prosunt ista victuris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:3)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)
iam nusquam ianitor aut lex aut pudor, amplexu tandem satiare petito - contigit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam17)
pendent innumeris fastigia nixa columnis, robora Dalmatico lucent satiata metallo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam69)
satiare malis aegrumque dolorem libertate doma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus8)
Haec inter castae genius tutelaque mensae Amphitryoniades multo mea cepit amore pectora nec longo satiavit lumina visu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis9)
Iam diu lato satiata campo fortis heroos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum1)
illum unum media de morte reversa mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis immotas obversa genas, nec sole supremo lumina, sed dulci mavult satiare marito.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam66)
vario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiaverit iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권13)
dubium, cui pronus Apollo oraque Cirrhaca satiavit largius unda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권169)
"confer vultum et satiare litanti sanguine venturasque vices et funera belli pande vel infensus vel res miserate tuorum, tunc ego te optata vetitam transmittere Lethen puppe dabo placidumque pia tellure reponam et Stygiis mandabo deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권278)
sed vultu mitior adstat Aegyptus, Danai manifestum adgnoscere ficto ore notas pacisque malae noctisque futurae, mille dehinc species, tandem satiata voluptas praestantesque viros vocat ad sua praemia virtus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권106)
"non iam Aetolo satiabere campo gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves, quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes aut sequere, extorrem ne tu quoque laeseris umbram captivus tumidumque equitem post Tydea portes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권102)

SEARCH

MENU NAVIGATION