라틴어 문장 검색

Unius ob noxam et furias Aiacis Oilei, quam minuit, ut noxam diceret, quod levis culpae nomen est, et unius, quod facile possit ignosci, et furentis, ut nec culpa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:7)
Sed quia facilius Graecorum inven­tionibus a Graecis forte aliis relata respondent, te, Eustathi, oramus omnes ut sensa et inventa Disarii contrariis repellendo in integrum restituas exauctoratum conviviorum leporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:3)
Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum, qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 10:1)
Hoc quoque scire haveo, Furius inquit, quae faciat causa nonnullos carnes validiores facilius digerere quam tenues?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:1)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 22:1)
Hinc facilius, ait, vel inperitos nandi mare sustinet, cum fluvialis aqua quasi infirma et nullo adiumento fulta mox cedat et in imum pondera accepta transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 19:4)
quam quidem subinde aliqua ioco- rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun- diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, quam nos satiare, omnis versus ingereret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr5)
quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr2)
non enim potest pro magno accipi, alibi posuitque inmania templa, quia non facile apparent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1106)
aut 'arma' pro navalibus armamentis, ut colligere arma iubet, quia solent naves a velificatione facile cognosci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1833)
Terentius quam vos facillime agitis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4454)

SEARCH

MENU NAVIGATION