라틴어 문장 검색

Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장57)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장4)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장8)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장36)
Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장80)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장6)
Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장51)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장2)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia fameque aut nimia siti, non vino curare satis convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장11)
At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum vices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장7)
facile enim revertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장12)
idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장102)
Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장11)
Praeter haec convenit ambulare locis quam minime frigidis, sole vitato;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION